|
Idem in sermone de Epiphania domini: dicis, heretice: aut ingenitus
est, aut genitus spiritus est. Si ingenitus, duo sunt sine
principio. Si autem genitus, distingue: aut ex patre, aut ex
filio; si ex patre, duo sunt filii et fratres; adhuc adde quod sint
duo gemini, adhuc multiplica errorem et dic unum seniorem, alium
iuniorem. Si autem ex filio est genitus, adde et dic quod Deus
generat sicut nos et generatio diuina protendatur ut nostra: quo nihil
inconuenientius. Quem maioris diffinitionis theologo nostro saluatore
Ihesu in medio ponamus? Quoniam ex quo dicis spiritum non esse
eiusdem essentie et homousion patri et filio quia non est genitus,
maiorem saluatore te demonstras, qui dixit spiritum sanctum procedere.
Qui spiritus sanctus secundum quod est inde procedit ut sit ingenitus
et non filius, medius ingeniti genitique. Et sic te dampnato tuum
respuimus uinum, adherentes saluatori qui ex patre per se ipsum
demonstrauit essentialiter et ineffabiliter existentem.
|
|