Caput 29

Idem dogma faciens de deitate et eius difficultate quomodo intelligitur deitas, dicit: incommutabilem esse naturam diuinam confitemur, et differentiam que est secundum causam et causatum non negamus; in quo solummodo discernimus numero unius recipientes unum quidem causam, alium autem ueraciter existentem ex causa. Item aliam differentiam intelligimus, unum nempe propinquum ex primo, alium autem ex propinquo et ex primo; tamquam et unigenitum procul dubio in filio manere, et alium ex patre esse, hoc est spiritum, mediante filio tenere: ipsum unigenitum seruamus et spiritum naturalis coniunctionis ad patrem indubitanter et non temptatiue tenemus. Causam autem et causatum dicentes, non naturam propter hec nomina significamus; neque enim hec nomina loco essentie uel nature (ratione) damus, sed qualiter se habent differentiam demonstramus. Dicentes enim unum causatum, alium autem sine causa, non naturam conamur dicere sed proprium inter alium, ut filium non ingenitum esse, neque patrem per generationem aliquam demonstramus ab aliquo.