|
Et post pauca, ubi enim dicit: ut sint et ipsi, id est apostoli,
consumati in unum, ac si dicat: et cognoscet tunc mundus quia tu me
misisti de te Deo me Deum. Et ego sumpto corpore humano homousios,
id est consors et homo factus, eis mitto eos in mundum, non in uirtute
hominis sed in uirtute spiritus sancti ex mea usia profluentis, in quo
ipsos deifico mei participes faciens et omnes alios per ipsos in me
credentes. Ut credat mundus, id est per fidem uideat ordinem
increatum nostre abussice, id est increate, Trinitatis: te scilicet
anarchon, id est inprincipiatum, Deum; et ex te me sinanarchon, id
est coimprincipiatum respectu temporis, Deum et genitum et missum; et
a me usiodos, id est essentialiter, spiritum Paraclitum et
eternaliter spiratum, et ad hos et per hos ad ipsum mundum missum per
omnimodam energiam, id est operationem, ut omnes credant quoniam,
sicut tu plenus et perfectus es Deus, ita me plenum et perfectum
genuisti Deum, et a me plenum et perfectum essentialiter spiratum
Deum credant et recipiant energiticon, id est operatiuum, spiritum
uirtutum omnium. Equidem ipsos consummari et perfici et deificari et
(accipere) Theoeideian, id est Deiconformitatem, impossibile est
nisi ego telion, id est perfectum, suscipiam hominem et deificem et
mecum Deum faciam; et compensatiue ex me Deo, pro pleno homine
assumpto, plenum et perfectum hominibus ipsis donem omnimoda energia,
id est operatione, Deum spiritum sanctum.
|
|