Caput 30

Idem: spiritus sanctus qui ex patre dicitur et filio testificatur: si quis enim, ait diuus apostolus, spiritum Christi non habet, hic non est eius. Ergo spiritus qui ex Deo est spiritus Christi; filius autem, qui ex Deo est natura, filius spiritus sancti neque est neque creditur.