|
Cirillus Alexandrinus. Sanctissimus Cirillus Alexandrinus
patriarcha, pater et maximus diffinitor sacrosancti tertii Concilii
generalis apud Ephesum congregati contra Nestorium hereticum
Constantinopolitanum, in sermone dogmatum fidei ait: homo factus o
logos, id est sermo, hoc est uerbum, unigenitus mansit ita ut est
Deus, omnia existens et in se habens que et pater in se habet,
excepto ut non sit pater; et proprium habet in se essentialiter
spiritum sanctum et ex se naturaliter missum, in quo operatus est
diuina miracula tamquam in propria et uera sua uirtute. Et illi qui
dicunt: eundem filium tamquam unum ex nobis hominem glorificari per
operationem spiritus sancti, et non magis, secundum quod diuinitus
condecet et ueritas se habet, a spiritu suo proprio quo utebatur ex se
sua uirtute naturali, merito sunt perpetuo anathematizati.
|
|