Caput 32

Idem: nos omnes, ait diuus apostolus Paulus, reuelata facie domini gloriam speculantes in eandem imaginem transformamur a gloria in gloriam tamquam a domini spiritu. Cum ergo unus sit dominus Ihesus Christus secundum uocem Pauli, dominum etiam uocat spiritum eius ubi dicit: dominus autem spiritus est; ubi autem spiritus domini ibi libertas, nulla ergo nature differentia inter filium et spiritum, seruata tamen utriusque proprietate, scilicet ut spiritus sit et credatur ex ipso filio et in ipso naturaliter existat et a domino filio dominus denominetur.