Caput 33

Idem: Corinthiis Paulus scribens ait de se ipso in principio epistole: Paulus apostolus Ihesu Christi. Ecce manifeste sui apostolatus, id est missionis sue, officium et nomen a Christo Ihesu demonstrat se accepisse. In actibus autem apostolorum legitur sic: ministrantibus autem illis domino et ieiunantibus, dixit spiritus sanctus: separate mihi Barnabam et Saulum in opus quo uocaui eos. Ergo itaque uocatus ipse apostolus ad missionem spiritus sancti, a Christo Ihesu se uocari fatetur: in quo manifeste apparet quod spiritus sanctus non est alienus ab essentia filii, sed in Christo et ex ipso existens tamquam uirtus naturalis, omnia perficiens quecumque et uult.