|
Idem in libro thesaurorum contra hereticos: perfectus est spiritus
sanctus, et (nil) habens imperfectum. Quamuis enim dicantur quedam
de eo in Scripturis sacris ab ipso siquidem saluatore, dispensatiue
propter nos homines ut dictum proprie tantum intelligamus. Ait enim:
non loquetur a semet ipso sed quecumque audiet loquetur. Hereticus:
et quomodo non inconueniens? Nimis est durum ad addiscendum de
essentia Dei dici spiritum qui inperfectus est et nihil habet a se
ipso, sed ex participatione ipsius habet id quod est et loquitur; quod
manifeste in Euangelio saluator de ipso spiritu dicit: non enim
loquetur a semet ipso sed quecumque audiet loquetur. Si igitur esset a
se ipso, perfectionem et a se et in se haberet: loqueretur iam a se
ipso et nil intelligentie uel memorie acciperet de alio. Cirillus: ad
hec solutio. Non enim inperfectum demonstrauit spiritum saluator in
hoc quod dixit: non loquetur a semet ipso etc., sed ut magis
certificaret auditores et spiritum sanctum de sua propria essentia
existere et suum esse affirmaret, dicit: non loquetur a semet ipso.
Hic et Deus est, non tamen de se ipso sed de filii essentia est, a
quo audiet et dilectis annuntiat et a quo accipit: de meo, inquit,
accipiet et nuntiabit uobis. Et sensus Christi dicitur secundum diuum
Paulum: nos sensum Christi habemus, ait de spiritu sancto; et illa
dicitur annuntiare omnia et ordinare que et ipse iam Christus cuius est
sensus. Propter quod nihil a semet ipso loquitur spiritus, affirmauit
Christus, qui non tantum dixit: ego sum qui loquor, sicut iam et in
homine sensus eius dicere potest de subiecto et prolato ex se uerbo:
non loquitur a semet ipso sed quecumque audit loquitur. Et si hoc homo
mortalis et dissolubilis de suo uerbo in aera diffuso et non
consubstantiali dicit: non loquitur a semet ipso sed quecumque audit,
ex intimo scilicet corde a quo intimo loquitur et cordis propria et
profunda annuntiat; multo plus dicere debuit et hoc de suo proprio
spiritu et coessentiali non in aera diffuso idem Deus saluator, cum
uere spiritus est proprius sensus. Non loquetur a semet ipso, quia
non est a se ipso sed ipsius est Christi a quo et loquitur; cuius
perfectus sensus est, quia non est alienus neque aliunde quam ab eo.
Et sic non in aliena uoluntate loquitur, sed de eius essentia
naturaliter profluens totam eius uoluntatem habet sicut et operationem,
a quo et ueraciter loquitur.
|
|