|
Idem in eodem libro: quod de essentia patris et filii existit spiritus
sanctus. Creationem tradens beatus Moyses dicit Deum fecisse
hominem, hanc uidelicet figuram uisibilem; insuper dicit eum
inspirasse in faciem hominis spiraculum uite ut homo fieret in animam
uiuentem. Quid igitur est spiramen diuinum datum homini animali
facto? Non ipsam dicimus animam: si enim iam esset anima spiramen
illud, inconuertibilis siquidem esset ipsa anima et non peccaret, quia
de essentia esset diuina. Sed sancti spiritus effusionem in ipso
principio superpositam humane anime dixit Moyses, quoniam quidem
consummatio et perfectio in creaturis fit per spiritum sanctum; unde ad
imaginem Dei artificiale animal homo factum esse dicitur, ut per
participationem spiritus sancti ad ipsum Deum fieret affiguratus. Et
sicut beatus Moyses a Deo inspiratum esse homini (dixit) spiramen
uite, quod non est anima sed collatio spiritus sancti, ita et hoc idem
Christus renouauit in nobis post ascensionem ex mortuis, non animam
dans sed spiritum sanctum insufflauit, inquit Iohannes diuus
discipulus, dicens: accipite spiritum sanctum, ut iterum nos
transfigurati in imaginem a principio nobis datam, configurati
appareamus formatori nostro, id est primo exemplari Deo, per spiritus
participationem. Quando siquidem spiritus sanctus in nobis
effunditur, configuratos demonstrat nos Deo: profluit enim a patre et
filio. Manifestum est ergo quod de diuina essentia est spiritus
sanctus qui datur, essentialiter in Christo et ex Christo
proueniens. Sicut nempe ex ore hominis emittitur spiramen, sic et ex
filio uerbo spiratur spiramen spiritus sanctus; quamuis exemplum non
sit sufficiens ueritati proprietatis, quoniam omnia proprietate sua
transcendit et superest omnibus incomparabiliter Deus.
|
|