Caput 37

Idem in eodem: quoniam lex a spiritu sancto est posita. Scimus quidem, ait apostolus, quia lex spiritualis erit. Item: lex spiritus uite in Christo Ihesu liberauit me a lege peccati et mortis. Ecce legem nominauit spiritalem, hoc est propter spiritum sanctum; et statim spiritum uocat legem Dei. Manifestissime dixit quod spiritus sanctus sit Deus in eo quod dixit lex spiritus uite, ut non tantum spiritus sanctus inueniatur dare legem, sed et decenter existat spiritus uite. At quis est uita? Ille equidem qui dixit Christus: ego sum uia et ueritas et uita; tamquam in ipso ueraciter et ex ipso naturaliter spiritus eius existens spiritualem legem ponit.