Caput 39

Scribit quibusdam apostolus: scio enim quod nemo in spiritu Dei loquens dicit anathema Ihesu, et nemo potest dicere dominus Ihesus nisi in spiritu sancto. Manifestum est ergo quod qui communicat spiritum sanctum scit uere dominum Ihesum; qui uero non communicat spiritum non nouit dominum Ihesum. Quomodo igitur qui spiritui sancto communicat scit quod Ihesus est dominus? Sicut homo qui gustat de melle scit dulcedinem que est ex ipso melle, quia dulce est mel, sic qui gustat et communicat spiritum sanctum qui ex filio est, scit filium esse dulcem Deum et dominum, et dulcem spiritum ex ipso; ergo de essentia filii spiritus est quedam uera dulcedo.