|
Et post pauca: quos dedisti mihi de mundo, tui erant et mihi eos
dedisti, id est tua auctoritate ita ordinasti ut quam una mecum creasti
ad nostram imaginem antropian phisin, id est humanam naturam, ipsam me
assumere et deificare auctorizasti, hoc est mihi credidisti, quia in
me tibi complacuit hoc assumi et deificari quod tuum erat per me
creatum. Hoc uidelicet humanum mihi dedisti, id est mihi solum uniri
et ad dexteram tue equalitatis desuper collocari disposuisti; et
commutatiue tuum spiritum ex mea usia usiodos, id est essentialiter, a
te genita anarchos, id est sine tempore, pro homine usiodos mee usie
unito ipsis hominibus deifice compensem. Pater, sanctifica (eos) in
ueritate; o logos su, id est uerbum tuum intellectiuum, ueritas est.
Sanctifica: hoc est, da eis spiritum sanctum tuum. Ut ex eorum
natura in me tibi complacuit assumi hominem, et quod tuum est usiodos,
id est essentialiter, ex te genuisti, me scilicet filium, quem eorum
multitudine conglobatum et hominem factum uisibilem eis exhibuisti: sic
ex te, tua scilicet usia quam in me genuisti, communi scilicet
natura, spiritum uerum sanctum da eis ipsos sanctificando; ut sicut me
perfectum genuisti Deum et perfectum me assumere hominem fecisti, sic
ex te et mea usia da eis perfectum Deum spiritum sanctum, quod sint
consummati in unum, in uno spiritu nostro, sicut et nos differentes
hypostasibus sumus unius indiuise usie, ex qua unus et non diuersus per
nos est spiritus sanctus. Et sic in me sint perfecti quemadmodum ego
in te perfectus Deus, etiam in me perfectus homo, et ex me mea usia
in eis perfectus meus spiritus per omnimodam energiam. Et sic
cognoscat mundus quia tu me misisti, id est perfecte uideat in eis, id
est apostolis, meum spiritum, id est meam uirtutem operantem; in
spiritu me Deum credat et in me te genitorem credat et predicet.
|
|