Caput 40

Idem in expositione sacrosancti Niceni simboli: beatificati a Trinitate patres mentionem facientes de spiritu sancto, ut credamus in eum sicut et in patrem et in filium ubique exponentes Scripturas sanxerunt in dogmatibus dicentes: coessentialis enim est spiritus patri et filio, et profluit, hoc est (hoc auctoritatem dicit paternam a qua est generatio et processio) procedit tamquam a fonte ex Deo et patre; effunditur autem ad creaturas per filium. Insufflauit siquidem dominus apostolis et dixit: accipite spiritum sanctum. Ergo ex Deo spiritus est Deus, et non est alienus a superexistente essentia sed per omnia ex ipsa; et spiritus proprius eius nuncupatur essentialiter. Hec est uere sanctorum patrum recta et nobilis fides, semper inuicta et non seducta.