Caput 43

Idem in exortatorio sermone ad Theodosium imperatorem: saluator proprio suo spiritu delet peccata et ungit et superungit; sicut ipse est de Deo et patre uere Deus, uerbum spirat spiritum et de se propria sua natura tamquam ex proprio fonte producit spiritum. Et proprie et communiter, ut est condecens una cum carne uera dispensatione unitatem tenere, sicut uerus homo insufflauit corporaliter, inquit Iohannes, sanctis discipulis dicens: accipite spiritum sanctum. Non tamen ex alieno uel aliunde dat spiritum secundum Iohannis uocem, sed ipse saluator de se ipso producit spiritum et spirat sicut et ipse pater. Equidem et diuus apostolus atque uenerabilis ad Romanos funditus sua proponens uerba differentiam demonstrat: aliquando eius Deo et patri appropriare spiritum sanctum uidetur, aliquando eundem appropriat ipsi filio. Scribit enim: non estis in carne sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in uobis. Ecce quomodo patri appropriat spiritum. Et subdens dixit: si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius; si autem Christus in uobis est, corpus quidem mortuum est et cetera. Ecce qualiter et ipsi Christo appropriat eundem spiritum; ergo spiritus sicut est proprius patris a quo procedit, sic in ueritate est et ipsius filii.