|
Sed ex quo homo factus est specialis idem filius, carnem habet uerbum
Dei, dicunt aliqui; ex quo specialis homo est, quomodo spiritus
dicitur eius? Respondeo: Deus ergo itaque est et non aliud. In
homine enim Dei uerbum non est factum uel creatum, sed existens Deus
natura factus est homo uere, manens et Deus proprie. Et sic spiritus
sanctus ueraciter intelligitur et est Christi, qui spiritus et patris
est et existit; in quo proprio suo spiritu Christus operatus est
gloriosa miracula et operationem.
|
|