|
Idem in libro thesaurorum contra hereticos: heretici dicunt: uerba
prolata a Christo et ordo rerum hoc tenet ut qui ab alio recipit quod
habet et quod loquitur, a se non sit et in se perfectus non existat,
sed ab illo perficiatur a quo accipit, cui et iure subiectus est.
Quod ex uerbis ipsius Christi manifestatur. Ait enim: ego a me
loquor nihil, sed sicut docuit me pater sic loquor in mundo; et sicut
pater habet uitam in semet ipso, sic dedit et filio et cetera. Dedit
non habenti, docuit nescientem: filius tamquam non habens recipit.
Quomodo ergo non inconueniens est dicere filium coessentialem et
equalem esse patri, qui a se nihil habet sed ab alio recipit tamquam
indigentia? Cirillus: ad hec solutio. Si secundum naturam non habet
ut sit uita uerbum Dei, ergo secundum uos aliquid nouum et creatum est
sibi collatum, prout est secundum uos uerbum creatum, ut uiuificet et
mortuos suscitare possit; nam ad hoc data est sibi uita ut in se uiuat
et mortuos suscitet, sicut ipse dicit: sicut pater suscitat mortuos et
uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. Quid ergo obest dicere
quod Angeli et sancti qui a Deo recipiunt gratiam, a quo et
perficiuntur, in Deum unire ualeant, suscitare mortuos et uiuificare
quos uolunt? Sic igitur et ipsi concreatores Deo et patri et
coequales sint, et saluatores mundi adorentur a uobis, et eis exhibete
latriam. Quod obstupescit audire et obstant aures fidei; et ideo
participes ueritatis abhominantur ut creaturis (detur) uirtus increata
et genita in filio, que filii est per omnem modum nature paterne, in
qua et pater suscitat et uiuificat, et filius eadem quos uult ut uerus
Deus suscitat et uiuificat. Cum enim dicit: sicut pater habet uitam
in semet ipso etc., hoc intendit Ecclesie sue explicare hypostaseon,
id est essentialium personarum, differentem proprietatem, prout est
pater a nullo, et ab ipso solo idem filius homousios, id est
coessentialis, naturaliter de eius usia genitus, et inuariabilem
similitudinem naturalem earundem. Namque filius natus a patre tenet in
se differentem hypostaticam proprietatem a patre, et similem et equalem
per naturam idemptitatem ad eundem suum genitorem in qua habet ipse
filius uiuere et uiuificare ueraciter sicut et pater; in qua homousios
patri existens una secum cuncta creauit, et nunc humanam recreat et
deificat creaturam. Et in eo quod dicit: dedit filio, emanationem
naturalem et essentialem ex ipso patre expressit qua accipit et habet
omnia que patris sunt naturalia, quibus per omnia igitur est equalis et
uera eius imago. Et sicut ipse nascendo accipit, et non existens et
indigens, ita et pater dat, non existenti et non habenti tamquam
indigenti, sed usiodos, id est essentialiter, et sinaidios, id est
sempiternaliter, generando de se toto totum generat. Et hoc est dare
et non, secundum quod uos dicitis planomeni, id est decepti, quod
illa collatio sit humana per modum humanum data, corporalis, diuisa,
separata a dante et a recipiente, localiter localis; sed quemadmodum
radix naturaliter uirens nascenti ex se et ascendenti uirgulto generando
dat naturaliter suam naturam uirentem et inalterabilem et indiuisam a
se, fructiferam, frondiferam et floriferam, sic et pater de se uita
uiuente et usia, id est essentia, ueraciter existente, tamquam a uera
radice, generando filium dat ei connaturaliter suam naturalem uitam et
usiam, id est essentiam, in eodem genitam, fructiferam, id est
spiratricem superessentialis eterni Dei Paracliti deifici spiritus
sancti. Et hoc est dare in patre et recipere in filio. Et propter
hoc dicit filius, immortalis fructus arboris nature paterne, inquiens
patri: omnia mea tua sunt et tua mea, et ad discipulos: ego in patre
et pater in me est.
|
|