|
Heretici dicunt: si uita secundum naturam est filius, secundum quod
uos superbitis, resistentes Paulo apostolo dicenti de patre quod
ipse: solus habet immortalitatem et habitat lucem inaccessibilem, ac
si dicat: ad patris connaturalitatem et coessentialitatem nulla
creatura, nec ipse filius, accedere potest; si autem filius habet
immortalitatem, ergo nec pater solus habet immortalitatem, nec ipse
solus habitat lucem inaccessibilem. Quod est inconueniens. Cirillus
pater sanctus: ad hec solutio. Ubique (per) Scripturam sanctam
filius dicitur ueritas, ut ipse de se ait: ego sum ueritas; et
(Psalmista): ueritas de terra (orta) est, et multa alia.
Dicitis nos dementiri Paulum, cum uos ipsi non tantum Paulum sed
etiam Deum filium auctorem Pauli, ueritatem infallibilem, errantes
dementiamini qui dixit: ego sum ueritas, quando non erat ueritas si
quod dicit non est uerum. Ut dixit enim: ego sum ueritas, dixit et
consequenter: ego sum uita. Sed que uita? Non alia, sed illa que
suscitat mortuos et uiuificat, que ueraciter omnia creauit, que et
nunc iam recreat deificando, que et in patre est et patris uita qua
ipse suscitat et uiuificat; que in patre et in filio indiuisa una est
et immortalis, nec non et lux inaccessibilis in qua impossibile est
patrem esse et habitare sine consorte filio, cuius est illa eadem
naturaliter lux et uita de qua ait ipse: ego sum lux mundi; sicut et
de eadem in se manente dixit: ego sum uita. Ergo una est immortalitas
patris et filii que est uera superessentialis deitas, que et lux
dicitur inaccessibilis in qua uterque inhabitat. Respondete nobis.
Pater dicitur habere uitam in semet ipso, quam et filio dedit tamquam
non habenti et indigenti et ab eodem patre recipienti, ait enim
filius: sicut pater habet uitam etc., sic dedit et filio etc.; si
uita que in patre est, est idem quod pater, uel aliud in alio ut
contentum in continente? Si hoc dederitis, dabitis et filium
existentem et non habentem, tamquam indigentem et recipientem in se
uitam quam non habet; et sic aliud est quod est filius et aliud quod
uiuit, uita scilicet que in eo continetur et non est ipse. Quomodo
ergo deitas simplex et incomposita erit in se, et a nobis credetur et
predicabitur? Quo nil inconuenientius et sic mortiferum animarum
sanctarum colentium Deum simplicem et incompositum. Ergo ut in patre
uita que in eo est non est aliud nisi pater, hec beata et immortalis
deitas, sic et in filio id idem per omnia sentimus: ut quod est filius
et quod uiuit sit unum idem incompositum, uera scilicet et immortalis
deitas que est uita quam habet pater in semet ipso, que non est alia
nisi filius quoniam in filio non est alia nisi pater. Et ita luce
clarius apparet ueritas ueridici filii dicentis: ego in patre et pater
in me est, hoc est, ego uita uiuens nulla alia sum nisi que in patre
est et uiuit, que et in patre nulla alia est nisi ipse pater in me
uiuente. Et ita quecumque naturaliter dicuntur inesse patri, illa
eadem omnia insunt et filio. Est pater solus uerus Deus; habet
equidem in se filium dicentem: ego sum ueritas. Est ipse pater solus
sapiens et potens, et filius eiusdem patris uirtus et sapientia.
Dicitur solus pater habitare lucem inaccessibilem; habet etiam in se
filium dicentem: ego sum uita. Ergo itaque omnia que patris sunt
propria, sunt propria et filii. Ergo quando dicit: pater habet uitam
in semet ipso, filium significat et non quod preter ipsum existit.
Etiam et ipse pater (est) in filio secundum essentie
incommutabilitatem et inuariabilitatem. Et hoc est: dedit ei uitam,
id est suam uitam naturalem genuit in filio, ut sint duo differentes
caracteristicon idiomaton, id est distinctis proprietatibus, et in
nullo in uita una uiuente differentes, sed scilicet consimiles et
equales in eo quod homousion, id est coessentiales.
|
|