|
Item in eodem: quoniam secundum naturam filius est Deus, non
creatura, probatur. Hoc in actibus apostolorum ait beatus Lucas:
transeuntes autem Frigiam et Galatie regionem inhibuit eis spiritus
sanctus loqui uerbum in Asia; cumque uenissent Misiam, captabant ire
Bithiniam, et non permisit eos spiritus (Ihesu). Qui patris est,
et filii spiritus est; quomodo filius secundum naturam non erit Deus,
qui secundum naturam que sunt Dei patris propria et specialia
essentialiter habet in se? Quoniam quidem ut non dicitur filius habere
spiritum aliquem angelicum propter quod Angelus, etsi est spiritus et
superintelligibilis nature, non tamen dicitur spiritus sanctus secundum
naturam; ita et spiritus creatus, angelicus uel humanus, numquam
dicitur spiritus Dei patris et spiritus Christi. Ergo sicut filius
non connumeratur cum creaturis propter quod participationem naturalem
non habet cum eis, sed potius dicitur et est filius Dei patris
homousios eidem, et in omni proprio ordine diuino necnon et operatione
diuina patri connumeratur, cum quo in una latrie, id est cultus
diuini, adoratione adoratur; ita et spiritus Ihesu, qui est et Dei
patris, non est Angelus, id est aliquis spiritus angelicus uel
humanus. Propter quod cum nominatur propria appellatione dicitur
spiritus sanctus, spiritus Ihesu, et spiritus Dei patris et spiritus
ueritatis, id est spiritus Christi; et ideo creatis spiritibus non
connumeratur sed potius patri et filio in omni dignitate connumeratur et
conglorificatur, uerus Deus ipse. Quomodo ergo Ihesus, filius
paterne essentie, erit creatura, cui per omnia que patris sunt ex
paterna natura proprie, usiodos, id est essentialiter, et Theothen,
id est diuinitus, appropriantur sicut Deo patri?
|
|