Caput 48

In eodem libro. Heretici dicunt: quid mirum si a sacris Scripturis ex Deo dicitur esse spiritus, cum et omnia dicantur esse a Deo secundum uocem ueri predicatoris Pauli? Nam quomodo dicunt omnia a Deo et Dei esse propter quod omnis creatura refertur ad creatorem, tali modo dicitur et ipse spiritus sanctus esse Dei et a Deo. Quomodo ergo homousion patri et filio secundum uos creditur et predicatur? Quoniam cum adoratur et connumeratur Deo et patri et filio Ihesu, idolatre per omnia dicimini. Quid sibi uult huiusmodi multitudo deorum a uobis introducta ad deceptionem audientium uos? Cirillus: ad hec solutio. Scribit Romanis apostolus dicens: uos autem in carne non estis sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in uobis. Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non (est) eius et cetera. Hinc amodo suscipe, o qui audis Arrie, fidelis mentis infallibilem confessionem de spiritu sancto, ut a doctore thearchico, id est diuo et principali, Paulo, quo docente non solum humana ratio addiscit, uerum etiam et Seraphin supernis misteria cordis paterni eisdem occulta deifice reserantur, edocearis quod hiperusion pneuma, id est superessentialis spiritus sanctus, de essentia Dei patris existit et ab illa una uera deitate idem spiritus non est alienus. Equidem Paulus dixit spiritum sanctum spiritum Dei, id est patris; et statim adiunxit dicens: si quis spiritum Christi non habet etc.; uere spiritum Christi et spiritum (patris apostolus dixit esse unum et non plures, quoniam omnia que sunt patris) ueraciter et proprie transeunt secundum naturam in uero filio ex eodem patre genito. Et iterum appellatione Christi spiritum Christum uocauit; ait enim: si autem in uobis Christus est, corpus mortuum est et cetera. Numquid in hoc ueritatis predicator ueritatem inconfusibilium hypostaseon, id est essentialium personarum, confudit sabellizando? Non, sed potius hoc Ecclesie indicare curauit ut spiritus sanctus non sit alienus a natura logu, id est sermonis intellectiui mentalis; sed ita eidem coniunctus est, licet per se uterque sit distinctus, ut naturaliter uterque in altero sit et in nullo secundum essentiam differant. Et ex hoc, ubi spiritus est apud electos, Christus dicitur esse; et in nomine Christi spiritus sanctus operando et eundem Christum in se representando nomen Christi accipere et Christus ab apostolo appellari dicitur: si Christus in uobis est, inquiens de spiritu, hoc est: sic Christus in uobis est cum spiritus eius in uobis operatur et manet, in quo Christum habetis.