|
Idem in eodem: iterum scriptum est: ipse autem spiritus testimonium
reddit spiritui nostro quia sumus filii Dei, tamquam enim ipse
spiritus de essentia Dei existens qui ipsum mittit et de se donat
propriis suis dilectis. Quoniam quidem, sicut uerbum Dei per
spiritum sanctum habitans in nobis, dignitatem recipimus beate
adoptionis et filii Dei nominamur, et ipsum filium per spiritum in
nobis habemus et eidem filio transfigurati conformamur propter
participationem spiritus eiusdem filii, et ad equalitatem dignitatis
nominis filialis, id est non nature, recepta et impressa in nobis
Deifiliali conformitate, id est configurati ad eundem filium,
audacter clamamus et dicimus: abba, pater; ita et per filium nos
nobilitati sibi coheredes et filii Dei patris nominamur. Que dignitas
diuine glorie nobis communicari, alterius cum simus nature, per
aliquem creatum spiritum celestem uel terrestrem omnino impossibile
erat, nisi per increatum et eternum spiritum nature superexistentis
diuine consortem, qui et Paraclitus dicitur et spiritus patris et
filii, ab essentia filii eternaliter profluens spiritus; dicitur
spiritus sanctus, spiritus ad filium pneonta, id est spiratorem,
sanctus autem ad creaturam quam ipse sua energia zoopia, id est
operatione uiuifica, uiuificat et deificat, beata natura,
communicabilis bonitas odio habens singularitatem.
|
|