|
Et post pauca: ut sint consumati. Et quomodo erunt consumati ipsi
nisi (ego uerbum tuum consummem) et perficiam in me hominem, et ex me
eis mihi equalem sinergon, id est cooperantem, per omnia donem Deum
spiritum? Quibus peractis et perfectis, id est in immortalitatem
erecto a sepulcro quem ex utero deifusiuo mortalis uirginis mortalem
assumpsit, circa passionem - sicut Theographos, id est theologus,
Iohannes scribens dixit: in principio erat uerbum, testificans
eternam ex patre temporalem ex diua matre deificam generationem - ait:
ergon eteliosa, id est opus consummaui, quod dedisti mihi, id est
perfectus a te natus te perfectum Deum representaui perfectum hominem
assumens; ex sepultura erigendo ad dexteram tuam super celestia
exaltaui; ex me pleno plenum Deum discipulis donaui; plenarie ipsos
in potestate nostri spiritus ad omnes gentes misi. Ubi sunt
Arriomanite, id est rabiosi Arriani, negantes filium homousion, id
est coessentialem, Deo patri, qui per omnia ineffabilis ipse ueritas
in se patrem demonstrat per usiam ex ipso in se genitam? In quo non
est eterousios, id est alterius essentie, idem filius sed unius
eiusdem essentie, ex qua ahidios, id est sempiternaliter, cum eodem
patre unum commune et ex communi Deus ipse Deum spirat spiritum; et
omnia perficit perfectus ipse nullius indigens aliunde, sicut ait
ipse: pater meus usquemodo operatur, id est per me, et ego operor,
in ipso scilicet patre et non extra ipsum. Et alicubi: pater in me
manet, ipse facit opera et ego in ipso. Quod et credimus, et
profitemur ad se inuicem distinctos; quo ad operationem autem unum
dicimus operantem, et non sicut Arrius dicimus filium esse opus patris
et ministrum, et a patre per filium tamquam per organum loquentem et
ministrum spiritum esse, et participatione sanctificationis esse
sanctum sicut Angelos sanctos participatione sanctitatis sanctificati:
quod absit.
|
|