Caput 50

Item idem in eodem: quibusdam scribit apostolus: sicut enim portauimus imaginem terrestris, ita portemus et imaginem celestis. Terrestrem hominem dicit terreni hominis Ade imaginem cuius portamus in similitudinem preuaricationis eius, et conformes sibi, a Deo uero deformes, in mortem et corruptionem prolapsi sumus; nunc iam recreati et reformati sic celestem hominem, dominum scilicet nostrum Ihesum Christum, habemus, ad cuius imaginem nos recipientes spiritum, scilicet sanctum, inhabitantem in nobis et uiuificantem nos, ad eundem transformamur Dei filium uiuentem, ut iterum (ad) immortalitatem transcendentes in eternam renouati uitam ingrediamur. Etenimuero spiritus sanctus est qui uiuificat, secundum ipsius saluatoris uocem. Sicut igitur naturalis et uera imago ipsius patris est filius, et qui eundem recipit filium eius habet et patrem, sic et secundum figuram uere similitudinis loquendi qui recipit filii imaginem naturalem, hoc est spiritum sanctum, habet ueraciter per ipsum spiritum eundem filium et filii patrem. Quomodo ergo connumerabitur creaturis spiritus sanctus, cum sit naturalis et incommutabilis imago filii Dei? Non ergo uerum est quod dicunt confabulatores, sibi sapientes non Deo, qui ausu dementie dixerunt creaturis conformem esse et connumerari spiritum sanctum Deum, qui est uera imago incommutabilis nature filii Dei et omnia in se habet naturaliter que et filius habet, cuius ipse imago est. Si igitur imago Dei filii est et dicitur spiritus, ergo Deus est ipse spiritus et non aliquid aliud connumeratum creaturis.