|
Item in eodem: scriptum est: si spiritus eius qui suscitauit Ihesum
Christum a mortuis (habitat in uobis), uiuificabit et uestra
mortalia corpora per inhabitantem spiritum eius in uobis. Si enim uere
creatura esset spiritus sanctus uel factura aliqua pro rabie
maledicentium atque male credentium, quomodo omnimodam que solius Dei
est et non alicuius creature deificam et indeficientem operationem
haberet? Enimuero cum dicunt spiritum creaturam esse, et Deum non
negant in ipso spiritu et per ipsum operari, recte se sentire asserunt
audaces in spiritu diabolico, dicentes quod diuina natura operatur per
organa et instrumenta creando et disponendo omnia atque gratificando et
deificando electos creatos. Et ex hoc ad hoc inconueniens prolabuntur
erronei supradicti, uera organa Diaboli quorum dampnatio in sacro et
diuo Concilio Niceno totius Ecclesie Catholice et apostolice iusta
extitit, quod diuina natura sic inperfecta non operet ad omnia, sed
exegens organis et instrumentis; quo inter omnes errores nihil
conuenientius ad iniuriam et blasphemiam Dei. Quoniam equidem et ordo
nature hoc in rebus infallibiliter tenet, ut arbor florifera est et
fructifera non aliunde per extraneam naturam, quod est dicere
accidentaliter mutuo accipiens quod flores et fructus suos proferat,
sed a se naturaliter suam uiridem quantitatem ad ramos producens,
flores et fructus suos productos ad gaudium et refocillationem sui
cultoris profert. Et sol non aliunde ab alio corpore recipit
splendorem ut hunc estiton cosmon, id est sensibilem mundum, illuminet
et soluat ad augmentum et multiplicationem generationis inferiora, sed
potius de se ipso suum producens splendorem in quo hunc totum replet et
illuminat mundum; et aqua non aliunde a siccis elementis mutuo recepit
humiditatem qua bibitiuas nubes repleat ut desuper pluant super terram,
sed potius ex se naturaliter aspirando et exaltando ad littora
sitibundas nubes et attractiuas sua naturali humiditate replet. Nam
nec cor humanum mutuo aliunde recipit uerbum mentale genitum in quo sue
sapientie secreta ad audientium proferat (aures), sed a se magis in
se suum generat uerbum in quo et sua profert secreta. Ac corpus
humanum ad suum perfectum regimen non aliunde mutuo recipit manus ad
operandum sua opera, sed a se suas generat manus, potentiam sui
corporis, in quibus et operatur. Et quanto magis hoc idem in
superessentiali et thearchica, increata et incomposita, beata et
immortali diuina essentia creatrice et deificatrice omni expedit corde
credere, ore confiteri et predicare toti mundo: quia ex se unum sibi
coeternum ipsa omnimode sapiens et summe loquens genuit logon, id est
sermonem mentalem intellectiuum, sui perfecte apprehensiuum, per
quem, non tamquam per organum et instrumentum ut aiunt fantastici,
sed, ut ita dicam, per manum suam propriam, id est suam sapientiam et
potentiam, cuncta produxit in esse in uno suo uero et uiuifico atque
deifico coessentiali sibi spiritu, quem de se usiodos, id est
essentialiter, et per eundem logon filium naturaliter coeternum
spirauit, prout ipsa est uera in se et non aliunde uita summe uiuens.
In quo spiritu o Theos logos, id est Deus sermo mentalis, quem ex
se naturalem et naturaliter ipse summe uiuens spirat spiritum uiuum,
Deum sibi coessentialem, tamquam manus suum digitum et malus a radice
uiridi proprium florem et fructum producit, omnia operatur et suos
participes sibi coadunando gratificat et deificat.
|
|