Caput 52

Idem in eodem: scriptum est enim in diuo apostolo: quis enim cognouit sensum domini, aut quis instruxit eum? Nos autem sensum Christi habemus, inquiens ueraciter de spiritu sancto qui habitat in nobis, in quo et scimus que Dei sunt, ut ipse in premissa dicit littera: nos autem non spiritum huius mundi accepimus sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus que a Deo donata sunt nobis; que et loquimur non in doctis humane sapientie uerbis et cetera. Que Dei sunt impossibile est nos per aliquem spiritum creatum (scire) et participes esse diuine nature; sed per increatum sensum Christi, spiritum scilicet sanctum eius, quem a Christo et eternaliter et usiodos, id est essentialiter, credimus et confitemur spiratum existere Deum, et nos recipientes que Christi sunt infallibiliter scimus. In quo et ipsum Christum ueraciter habemus, per quem ad patrem eius, eternam nostram hereditatem quam ipse nobis homo factus nouus Adam noster deificus regenerator acquisiuit, per quem omnem habentes accessum, introducimur.