|
Idem in eodem: Christus dicit Iudeis: si ego in digito Dei eicio
Demonia, ergo peruenit in uos regnum Dei. Et in alio Euangelista
dixit: si ego in spiritu Dei eicio Demonia et cetera. Ubi sunt qui
dicunt Christum non in propria uirtute operari sed in aliena? Dicunt
enim Christum operari in spiritu tamquam in suo ministro alterius
nature et non suo coessentiali. Audiant nunc et uideant ordinem nature
create analogicos, id est similitudinarie, positum a Christo, et per
ipsum ordinem intelligant increate et coessentialis Trinitatis ordinem
inconfusum. Quoniam quidem cum Christus dicit spiritum sanctum
digitum, exemplum ponit ut per terrena uisibilia ad eterna et increata
Ecclesie erigat sensum; et se manum et brachium - exemplo humani
corporis - sui patris, sui scilicet deoriginatoris, et spiritum
sanctum a se essentialiter tamquam a manu digitum naturaliter
productum, ab eadem Ecclesia sua sponsa et credi et predicari luce
clarius eidem Ecclesie demonstret. Nam sicut brachium et manus
naturaliter (a corpore innatum et propagatum existit, et de manu
naturaliter) prouenit digitus, ita - hoc exemplo insufficienti - et
a patre Deo anarcho, id est inprincipiato, naturaliter filius,
brachium et manus eius, generatiue deoriginatur Deus de Deo; et ab
ipso filio tamquam a naturali manu patris naturaliter producitur
profluens spiritus sanctus, suprasanctus digitus. Ergo sicut digitus
non est aliene nature a brachio et manu, sed eiusdem nature sunt tria
illa distincta, corpus scilicet, manus et digitus; ita equidem et
filius non est eterousios, id est alterius essentie, a patre, et
spiritus sanctus non est alterius essentie a filio, sed tres distincte
inconfusi sunt unius et eiusdem essentie, nomine Deus. In quo digito
pater per filium suam manum ierarchicos supercelestes spiritus angelicos
creando, in eis superscripsit suam deiformitatem ut sint beati
deiformes; in primo homine Adam scripsit exarando suam imaginem; in
Egipto per Moysen Theigoron, id est diuum predicatorem, miranda
depinxit prodigia, sacras et diuas tabulas Moysi datas in cacumine
Sinai diuinitus exarauit; in deifico, Deigenitiuo et deifusiuo utero
uirgineo, in Nazaret Galileo, Deum et hominem super animam
deifusiuam matris et filii eius Christi totam se Trinitas
supereffundendo ineffabiliter inscripsit, couniendo omnia quecumque
sunt in celis et in terris + pater, filius eodem suo digito peragit
confirmando.
|
|