Caput 56

(Basilius). Pater Basilius, qui fuit inter primam Nicenam et secundam Constantinopolitanam synodum, in tertio sermone de spiritu sancto contra Eunomium hereticum. Hereticus ait: qua necessitate aut qua dignitate uel quo ordine spiritus est tertius, tertius est natura. Basilius: dignitate quidem et ordine secundus est a filio spiritus, qui ab ipso habet existere et ab ipso accipere et annuntiare nobis et totius potentie esse, sanctus sermo orthodoxe fidei tradidit spiritum. Sed quod sit tertius natura, o heretice, neque in Scripturis sanctis didicimus neque ueritas nos docuit.