Caput 57

Paradigma, id est exemplum: Michael in legionibus quidem Angelorum qui ordinati sunt princeps est. In quo considerandum est nobis quoniam non quidquid ordine uel dignitate in secundum et tertium constitutum est, secundum et tertium dicimus secundum naturam. Nam in Angelis ordinatum dicimus unum principem, alium autem subiectum; in natura tamen non dicimus secundum et 3m. Et in stellis simili modo secundum apostolum: stellam a stella differre dicimus in claritate; omnium tamen stellarum una est natura. Et in domo patris mei mansiones multe sunt, hoc est in gloria differentie sunt multe dignitatum, sed natura glorificatorum est similis. Sic etiam spiritus sanctus, licet dignitate et ordine sit tertius et quasi postponatur numero, ut dicunt Scripture. Dicunt enim: recepimus spiritum sanctum a patre et a filio tertium connumeratum et glorificatum spiritum, ipsius Dei tradentis ordinem salutiferi Baptismatis, in quo dixit: euntes baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. Sed in nullam aliquam aliam a patre et a filio tertiam dixit uitam, o heretice.