|
Idem contra eundem: sicut enim filius se habet ad patrem, eodem modo
spiritus sanctus se habet ad filium. Et propter hoc Dei quidem uerbum
filius, (uerbum autem filii spiritus: portansque omnia, inquit
apostolus, uerbo uirtutis sue; ex quo) eloquium filii per Deum:
gladium spiritus, dicit, sumite, quod est uerbum Dei. Uerbum autem
Dei sermo uiuus est et operatiuus. Non sic ad humanam decidas
similitudinem, sed ubique quod maius est de Deo sentias ad unam
manifestationem operationis ut accipias paradigma uerbi, hoc est
exemplum, quia et spiritus ipse factus uere per filium operatur omnia
et peragit. Hereticus: et quare non filius filii spiritus?
Basilius: non tantum non est filius filii spiritus quia est ex Deo
per filium, ideo non erit filius; sed ne Trinitas infinitus
estimaretur numerus, et filium filius generaret nepotem patri et sic
filium per nepotem sicut est in hominibus; quia et sacra non dixit
Scriptura: propter quod neque ordo illic est talis, nec sic se habet
natura. Sed dicit: si Dei quedam imago est filius, filii autem
imago est spiritus, quare non filius filii spiritus? Hoc enim si
diceretur, ad maius igitur tibi esset dampnum, si filium filii diceres
spiritum. Si enim filium aut creaturam placet tibi intelligere
spiritum, te ipsum interficies mirifice. Et quia non nominatur
filius, ideo creaturam esse blasphemas principium et causam unam totius
creature et sanctificatorem et deificatorem, domino et Deo
conglorificatum nomine, diuinarum operationum perfectorem. Ex quo
igitur spiritus appellatione non est filius, ideo alienum a filio et a
patre dicis. Considera quomodo facit ipse spiritus filios Dei, quos
idem spiritus sanctificat et sanctos reddit; si tu per spiritum es
Deus, quomodo a deitate spiritus sanctus est alienus? Qui deificat
et sanctificat Deus est et sanctus est et non deificatus, sed spiritus
patris et idem spiritus filii.
|
|