Caput 6

Et post pauca: beatus Iohannes in epistola sua quam scribit auctoritate et dono spiritus sancti, sicut et Euangelium ex ore Dei filii exaltauit elidere Arrianam rabiem, ut supra dictum est, ita et in dicta epistola auribus Ecclesie solicite intimauit, extinguendo predictam rabiem et predicando tamquam prescius future pestis, et filium predicando uerum Deum et ex se ueraciter sue sponse dantem spiritum Deum. Ait enim: in hoc scimus quia in eo manemus et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis, ac si dicat: ut in sua usia naturam nostram a nobis assumpsit et non aliunde, ita de sua usia suum sanctum spiritum dedit nobis; ut quemadmodum in sua usia usiodos, id est essentialiter, nostra natura empsichomeni, id est animata, est unita et uiuit et deificatur et diuinitus prosopothen, id est personaliter, in una persona adoratur in celo et in terra, ita et ex illa sua essentia et non aliunde suum proprium spiritum sanctum in nos transfundit; ut sicut in illo uiuit nostra natura deifice et ipse in ipsa regnat, ita et nos in suo naturali spiritu simus, uiuamus et regnemus. O ineffabilis compensatio qua iusto iudicio Dei Arriani heretici priuati dampnantur, qui ausi sunt dicere ita filium esse in patre et patrem in filio et spiritum amborum ita in utroque existere, quemadmodum spiritum sanctum in nobis et nos in eodem filio per spiritum sanctum manere; propter quod audierunt in littera, spiritu littere priuati ab eadem littera occisi: in eo manemus et ipse in nobis; et alibi: ut omnes unum sint (sicut) et tu, pater, in me et ego in te; et: ut sint unum sicut et nos unum sumus, et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut et me dilexisti: ac si dicat filium participatione gratie paterne et filium in patre et (patrem) in filio existere, et non potius filium Deum naturaliter uerbum existere in natura sapientis et loquentis patris; et spiritum uiuum et naturale spiramen in uiua et uere spiratiua natura patris. Et quod dementius est et maioris dampnationis, preposterantes ordinem sui erroris in quo dicebant non filium a spiritu, ipsi inordinati, gratificari et patri coadunari, sed potius aientes, instabiles ipsi instabilis Diaboli imitatores, et filium gratificare spiritum et patri coadunare; nunc autem e contrario filium a spiritu gratificari et glorificari asserunt: quod impossibile est et blasphemum audire. Quoniam quidem sicut impossibile est filium causam esse et genitorem sui patris, ita impossibile est spiritum sanctum spiratum sui eterni et essentialis spiratoris esse causam. Quidem et hoc ordo create nature in se negat esse, et auris omnis non potest audire ut Iacob deoriginet Isaac et Isaac generet Abraham; sed e conuerso ut rectus se habet ordo naturalis seriei et actor nature Deus in Scriptura expressit per Moysen sanctum, Abraham genuit Isaac et Isaac propagauit Iacob et ex Iacob XII multiplicantur patriarche. Ita et Deus pater genuit Deum filium, et Deus filius ex sua usia spirauit suum sanctum spiritum; ex spiritu autem sancto in Israel XII recreantur et gratificantur patriarche, et ad nos gentes regenerati deifice XII mittuntur apostoli. Ait enim sanctus Moyses ut sibi Deus de medio rubi est locutus: ego sum Deus Abraham, hoc est Deus pater genitor, Deus Isaac, hoc est Deus filius, et Deus Iacob, id est Deus spiritus sanctus. Non sic ergo ut asserunt alienati a gratia Ewangelii et priuati Deo spiritu spiritus gratificat et mittit filium, propter quod audierunt: et nunc dominus misit me et spiritus eius: et alibi: spiritus domini super me; et in Euangelio: Ihesus plenus spiritu sancto regressus est a Iordane; sed potius ipse filius ex se naturaliter et coeternaliter, ut est Deus, deoriginat spirando spiritum et non creando, et suis dilectis ipsum transmittit; et spiritus electos per se ad filium cuius est coadunat, et filius quos recipit per eundem spiritum per se redimit et patri cuius est reconciliat: ut sicut spiritus est in filio sicut fluuius in fonte et filius est in patre sicut splendor est in sole glorie per naturam, sic per gratiam spiritus sancti electi sint in patre et filio; et nullo modo ut aiunt Arriani sic esse spiritum in filio et utrumque in patre quemadmodum electi per spiritum in patre et filio.