Caput 60

Item: uerbo domini celi firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. Si enim non credis spiritum sanctum prouenire ex ore Dei, nec iam uerbum credas. Sine spiritu eius uerbum natum non reperitur; si ex uerbo tuo, o qui inimicaris ueritati, ex proprio intellectu tuo spiritum producis aereum per uerbum uerberans non eiusdem essentie, an spiritum ex intellectu patre per uerbum unigenitum dubitas prouenire Deum de Deo indiuisibiliter, non diffusum in aera sed coessentialem? Quomodo diuidis indiuisa? Si uis te non diuidi a gloria, uerbum non diuidas a Deo, qui filius est; et spiritum qui est ex Deo per filium et creditur noli blasphemare sed mecum accipere, et adora ut te ad filium ducat cuius est ipse spiritus uera imago. Sicut enim filius est uera imago patris, sic et spiritus est uera imago filii; reperto filio per spiritum, tene ipsum, quia ad patrem te ducet cuius est filius et uera imago. Est siquidem nobis Trinitas sancta quedam chathena habens capita duo uel extremitates cum medio indiuiso. Extremitas una ad nos directa spiritus sanctus est, qui tenentem se ducit ad filium cuius est et a quo datur et ad quem refertur in ueritate; et per medium filium peruenitur ad patrem cuius est filius et ad quem refertur; qui pater est principium sine principio, ueraciter caput cathene.