Caput 61

Sed dicit: patri et filio spiritum sanctum non connumerabo, quia filius nec patri nec sibi connumerat ubi dicit: ut cognoscant te uerum solum Deum et quem misisti Ihesum Christum. Ecce spiritum non connumerat; ideo negas. Quare nec connumerat? Quoniam quidem ex patre se ipsum filius nominat uerbum, et ex patre per se uerbum spiritum nobis indubitanter affirmauit, ut nos a patre filium, et ex patre per filium unigenitum uerbum et in patre et filio (eum) procul dubio sentiamus, ut ille qui claris oculis mentis hec uidit et ore affectus sui hausit et fidelibus labiis non pollutis eructauit: si spiritus tamen Dei habitat in uobis, subdens dixit: si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius. Ecce in patre et filio et patris et filii unum spiritum uidit. Quomodo in eternum uiues, o inimice tibimet, si non es Christi? Sic iam non es Christi, cum spiritum Christi non habes; cum spiritum a duobus separas, duorum spiritus uita est et (tibi) uita non est. Cum ergo audis patrem et filium, inseparabilem statim tertium credas. Noli oppugnare et noli esse aqua, consummatio igni, sed ei potius appropinqua indubitanter et ex ipso lumen et calorem recipe, ut in tenebris non maneas et te non offendas.