Caput 62

Idem contra eundem. Filius dicit: spiritus domini super me. Spiritum dominicum filius nominat; et spiritum dicit Deum cum dicit: spiritus domini super me. Spiritus denominatione patrem manifestauit incorporeum. Sicut enim dicit apostolus: templum Dei estis a spiritu sancto Deo, et spiritus Dei habitat in uobis; et ita spiritus sanctus Deus. Trinitatis equidem indiuisa est natura: eponimia, hoc est denominatio, ab uno patre transit in uno filio, ut de Deo Deus filius, ex domino dominus, ex omnipotente omnipotens, ex sapiente sapientia, ex summe loquente logos, id est sermo mentalis intellectiuus, ex uirtute uirtus; uerus filius denominationes naturales patris habet in se. Ita et spiritus sanctus est dominus et Deus, omnipotens, sapiens, uirtus; naturaliter sumens habet a domino Deo patre et filio a quo est et datur. Denominationes et quicquid cathegoriti, id est predicatur, de essentia in una hypostasi, id est persona essentiali, predicatur et in aliis. Hypostases autem non confundimus sed unam ex alia predicamus, et unitatem credimus et cum theoseuia et uera latria adoramus, et non plures deos sed unum uerum quem confitemur.