|
Idem contra eundem de spiritu sancto: spiritus sanctus est causa
sanctificationis sanctorum, per quem sancti sanctificantur; in
redimendo autem et nobilitando naturam humanam solus filius assumpsit
ipsam, quem filium spiritus sancti spiratorem et datorem sine aliquo
dubio credimus. In quo spiritu clamamus: abba, pater; in quo
dicimus dominum Ihesum: nemo enim, secundum diuinum apostolum,
potest dicere dominum Ihesum nisi in spiritu sancto. In quo spiritu
sunt omnia immortalia, omnia perfecta, uidelicet caritas, gaudium,
pax, magnanimitas, bonitas et alia omnia que in ipso et ex ipso
enumerat diuus apostolus, in quibus sursum Angeli et deorsum homines
iusti in unum congregantur. Qui spiritus nihil habet in se ipso nouum
uel accidens, sed sempiternaliter habet omnia sicut spiritus Dei, et
ab ipso Deo missus causam habet ipsum, tamquam suum fontem et inde
emanans; et ipse spiritus est fons supradictorum donorum. Sed
spiritus quidem qui a Deo mittitur et emanat est hypostasis, id est
essentia personalis; que autem ab ipso spiritu emanant, operationes
eius sunt et non sunt ipse spiritus.
|
|