|
In contra dissimiles Arrium et Sabellium: ex quo audio, o
heretice: si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius; et a
Christo audio: spiritus ueritatis qui a patre procedit, quomodo
appropriatur patri et Christo si Deus non est idem spiritus?
Creatura equidem increato appropriari non potest. Sed ex quo audio:
spiritum ueritatis, et ueritas est filius, ergo Deus est spiritus
Dei filii. Quando autem (audio): spiritum adoptionis, uenio in
clanculo cogitationis et intelligo secundum naturam unitatis ad patrem
et filium referens spiritum sanctum qui adoptat nos in filios patris et
filii, quorum ipse est unus spiritus, quod est solius spiritus facere
et non creature. Heretice, quomodo adoptat in filios spiritus idem,
si alienus est a patre et a filio? Quomodo inhabitat extraneus in
illis quos Christus redimit, si non est a Christo? Nam sicut filius
acquisiuit nos patri, ex patre ipse idem, sic et spiritus acquirit nos
filio per fidem imprimens nobis caracterem filii in Baptismate, a quo
filio existit et eius spiritus et caracter predicatur uerus.
|
|