|
Idem: genitura pater generat, generatione filius generatur, spiritus
autem spiratione spiratur: hoc enim dicitur. Sed dicitis: ergo duo
sunt ingeniti, quia spiritum dico ingenitum. Respondeo: patrem sine
causa et ingenitum et apatora, id est sine patre; filium autem non
apatora, id est sine patre, habet enim patrem, factorem autem neminem
habet sed genitorem. Spiritum autem sanctum dico ingenitum non habere
patrem, nec creatorem quia non est creatus, sed causam habet Deum
cuius est uere spiritus, a quo procedit.
|
|