|
Et post pauca: sicut tu me misisti in mundo, et ego misi eos in
mundum. Aiunt super hoc heretici imitatores Caduceorum negantium
resurrectionem, negantes et ipsi homousion, coessentialem scilicet,
filium Dei patris et spiritum Deum homousion Deo filio, asserentes
sic filium mitti a patre et a filio spiritum in mundum quemadmodum
filius misit apostolos in mundum, ignorantes ipsi Scripturas et
ueritatem Dei; hoc est, pater creauit filium et gratia Deum et
filium uocari fecit et tamquam per gratificatum filium mundum creauit,
propter quod audierunt: omnia per ipsum facta sunt, scilicet a patre;
quem in mundum misit ut per ipsum mundum saluet. Sic et filius, licet
minister patris, maior tamen spiritu sancto ministro suo, ipsum donans
apostolis eosdem sub ministerio spiritus misit in mundum, sicut in
angelico ministerio maiores Angeli mittunt minores, superiores
scilicet inferiores. Blasphemi, triplici pro blasphemia confutati et
dampnati quam ipsi blasphemantes in trinipostaton Theon, id est trinum
subsistentem essentialiter Deum, incurrerint; quibus nec hic nec in
futuro erit remissio. Blasphemantes enim in spiritum sanctum non esse
Deum de Deo filio, filium blasphemant cuius est nature
coessentialiter spiritus; blasphemantes autem in filium non esse de
Deo patre, in patrem blasphemant cuius est nature homousios, id est
coessentialiter, filius. Nam quidquid habet filius, a patre habet
sicut uerbum a corde, splendor a sole glorie et fluuius a fonte
proprio, et a causa omne causatum cursu nature. Qui autem iniuriatur
uel negat causatum, equidem et causam eius negat. Dicat causatus
genitus filius: qui me spernit, spernit illum qui me misit. Sic et
spiritus sanctus quicquid habet, habet a uerbo Deo; et qui in
spiritum sanctum blasphemat ut Arriani, in Deum uerbum blasphemat.
Et ideo, iuxta sententiam ipsius filii, nec in hoc seculo remittitur
neque in futuro.
|
|