Caput 70 |
Idem: spiritus ex Deo dicitur esse non ut omnia ex Deo sed tamquam ex Deo existens, non generatiue uel filialiter sicut filius, sed spiritus oris eius ex patre per filium; spiritus Dei et ex ipso missus causam habet ipsum. Spiritus, digitus, spiramen, unctio, sufflatio, sensus Christi, processio, productio, missio, prohodos, effusio, uaporatio, splendor, imago, caracter, Deus uerus. |