|
Idem in eodem: in Scripturis sanctis nomina patris et filii et
spiritus sancti differenter sunt predicata. Nomina patris sunt pater,
omnipotens, pater omnium, pater Christi; nomina filii sunt hec:
Christus, logos, id est sermo mentalis intellectiuus, lumen uerum,
Emanuel. Siquidem pater intelligitur et est Deus, lumen
splendidissimum, uirtus et sapientia; filius autem est lumen de
lumine, et ideo lumen habitans inaccessibile. Uirtus totus Deus, et
propter hoc dominus uirtutum dicitur. Sapientia totus Deus; ergo
filius est sapientia de sapientia, in quo sunt omnes thesauri sapientie
absconditi. Uita totus Deus; ergo uita ex uita filius: ego sum
uia, ueritas et uita. Spiritus autem sanctus ab utroque existit,
spiritus ex spiritu: spiritus enim Deus. Deitas donationum est ipse
spiritus dator, ueridicus, Paraclitus, euangelicus, illuminatiuus,
patris angelitiuus, hoc est annuntiatiuus. Sicut enim filius magni
consilii paterni Angelus dicitur, sic et spiritus sanctus. Dicit
autem apostolus: accepimus spiritum Dei ut sciamus que donata sunt
nobis, et loquimur non in doctis humane sapientie uerbis sed in
manifestatione spiritus Dei, spiritualibus spiritualia comparantes.
Sed dicit aliquis: ergo dicimus duos filios; et quomodo unus tantum
dicitur unigenitus? Quis autem es tu qui respondeas Deo, qui ex se
iam uocat filium in Scriptura sacra, spiritum uero sanctum ab
utroque? Que solummodo (fide) intelligimus, que a sanctis perlucida
tradita sunt nobis lucidissima expositione, similitudinem habilem lucis
faciant ad ipsum patrem. Fidelis quis fide non ficta hec audiat:
quoniam pater ueri filii est pater, lumen totus pater, et filius ueri
patris est filius, lumen de lumine; non ut facta lumina uel composita
sola appellatione, sed unum lumen naturaliter de lumine. Spiritus
autem sanctus spiritus est ueritatis, lumen tertium a patre et filio.
Alia uero omnia positione uel compositione siue appellatione lumina
dicuntur, non tamen istis tribus luminibus similia.
|
|