Caput 79

Idem in eodem: cum uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos in omnem ueritatem. Non enim loquetur a semet ipso sed quecumque audiet loquetur et que uentura sunt annuntiabit uobis; ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit uobis. Si igitur a patre procedit, et de meo accipiet, dicit dominus, secundum quem modum nemo nouit patrem nisi filius, neque filium nouit quis nisi pater, sic audeo dicere: neque spiritum nouit quis nisi pater et filius a quo accipit et a quo procedit; neque filium et patrem nouit quis nisi spiritus sanctus qui clarificat et ueraciter clarificatur, qui predicat omnia et qui testificatur de filio, qui a patre, qui ex filio; solus doctor ueritatis et annuntiator, sanctarum expositor legum, spiritualis legis doctor.