|
Et infra: scriptum est: sancti estote, quia ego sanctus sum dominus
Deus uester. Sancti estote per me sanctum qui sanctifico uos. De
qua sanctificatione ait saluator ad patrem: pater, sanctifica eos in
ueritate tua; et de se ipso dixit saluator: ego sum ueritas. Dicant
nunc Arriomanite que est illa ueritas qua apostoli sanctificantur, que
et patris est et filii, et non illa que patris est. Quomodo increate
ueritati paterne ad sanctificationem rationabilis creature, aut quomodo
creatori creatus cooperatur intiment nobis. Procedant ulterius et
dicant quod creatura creatori sit cooperata in exordio creationis ad
creandum creaturam rationabilem; et talem creaturam cooperantem sibi in
Deum, idolatre ipsi, assumant et adorent, profani ipsi. Nam
quicquid est ultra rationabilem creaturam, uirtus et ratio et ueritas
increata est: que prout produxit de non esse ad esse rationabilem
creaturam, ita ipsa una ueritas existens et usia, id est essentia, et
numero Deus unus omni nomine sanctificat deificans et sui participem
facit eandem creaturam logichin, id est rationabilem.
|
|