Caput 80

Idem in sermone de incarnatione Dei uerbi et de sancta Trinitate, circa finem: pater siquidem erat semper, et filius erat semper, et spiritus sanctus a patre et filio erat semper. Et neque filius factus, neque spiritus sanctus, ut heretici sentiunt; alia autem omnia quecumque post patrem et filium sunt et spiritum sanctum, creata sunt et facta dicuntur a patre et filio et spiritu sancto.