|
Idem super (illud) in Euangelio sancti Iohannis apostoli et
Euangeliste: cum uenerit Paraclitus quem ego mittam uobis a patre,
spiritum ueritatis qui a patre procedit et cetera. Illud enim est
digne fidei ut credamus quod spiritus sanctus est spiritus ueritatis;
et propter hoc non spiritum sanctum tantum sed spiritum ueritatis ipsum
nominauit. Quod autem dixit: qui a patre procedit, hoc est dicere
quia omnia subtilissime et profundissime uidet; quod uero dixit: quem
ego mittam, demonstrauit quod non solus est qui mittit, sed et ipse
filius.
|
|