Caput 83

Equidem quod dixit: non enim loquetur a semet ipso sed quecumque audiet loquetur, hoc dixit de spiritu sancto quod et de se ipso: a me ipso loquor nihil. In hoc manifestare uoluit quoniam nihil extra uoluntatem patris (loquitur) neque aliquid proprium, quod est alienum ab eodem uelut fieri. Sed ea dico que sunt mihi a patre, que et loquor mundo; sic et spiritus sanctus non aliquid contrarium uel proprium loquetur quod non est meum, uel dicet non ex me; sed de meo accipiet et que mea sunt annuntiabit uobis. Quod et Paulus affirmat et dixit: sicut que hominis sunt hominum nullus nouit, sic et que Dei sunt nemo nouit nisi spiritus Dei. Ergo itaque spiritus a se non est, et sic a se non loquitur; sed ut est a Deo, que Dei sunt loquitur Deus ipse spiritus.