Caput 85

Idem super epistolam ad Romanos: si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius. Si enim spiritus est sigillum et caracter Christi, qui non habet sigillum et caracterem Christi, hic non est ipsius Christi qui demonstratur et ueraciter representatur per sigillum, per illum caracterem.