|
Niceta doctor. Niceta magnus doctor super Iohannem: rogabo patrem
meum et alium Paraclitum dabit uobis. Uerba humilitatis discipulis
producit altissimus. Si enim diceret quia ego mittam, non diceret a
patre mittam; et si non diceret: rogabo patrem et alium Paraclitum
dabit uobis et pater mittet spiritum in nomine meo, non crederetur a
discipulis uerum esse quod dicebatur, neque proprietas explicaretur
ipostaseon, id est essentialium personarum, et sic fides esset
confusa. Sed ad hoc ueritas festinauit uenire in docendo apostolos,
ut qui homo apparuit unus ex tribus in carne uisibilis dilectis quos
elegerat, reliquos duos qui non sunt incarnati, patrem scilicet et
spiritum sanctum, modo humano per luculentum sermonem ueraciter
predicaret. Et insuper de se dixit quod mitteret spiritum cum dixit:
quem ego mittam uobis; et in terris existens, ut ait Theigoros, id
est diuus predicator, Iohannes, dedit spiritum discipulis dicens:
accipite spiritum sanctum. Et iterum Baptista Iohannes Theoidis,
id est deiformis, et inconfuse Trinitatis deifice diuus testis dicit:
de plenitudine eius omnes accepimus; et iterum ipse idem: ipse uos
baptizabit in spiritu sancto et in igne. Si autem habebat spiritum,
quomodo ab alio accipiebat? Quid iam plus apostolis habebat? Patrem
rogaturum promittit ut discipulis daret spiritum, quod et ipsi apostoli
sine oratione uidentur fecisse, uidelicet spiritum dedisse
credentibus. Sed hoc saluator iconomicos, id est dispensatiue,
dixit: rogabo scilicet patrem, duplici scilicet ex causa: primo ut
homo Deo et patri daret uenerationem et demonstraret in se Dei et
hominis proprietatem, mediator ipse idem; secundo ut demonstraret
ueritatem personarum: patris siquidem ingeniti, sui geniti, et
spiritus sancti distinctam proprietatem. Et etiam ne crederetur
ingenitus dixit se a patre mittere spiritum, quatenus se demonstraret
non esse sine principio, cum et ipse spiritum ex se ut et pater det,
habens omnia essentialiter que et pater. Sed cum dicit a patre
mittam, hoc est quia a patre sum et spiritum quem habeo de me a patre
habeo ad quem omnia refero.
|
|