|
Idem in eodem: rogabo patrem et alium Paraclitum dabit uobis. Non
enim alia proprietate pater mittit spiritum qua proprietate non (mittit
filius, uel aliqua alia proprietate filius) mittit spiritum qua non
mittit et pater; sed effunditur dignis a patre per filium. Quia ex
quo filius omnia que patris sunt essentialiter habet, habet et
spiritum: unde sanctis discipulis insufflauit dans spiritum.
Demonstrauit equidem in hoc quoniam, sicut ex ore hominis profluit
spiritus corporaliter, sic et de essentia diuina profluit spiritus
decenter ut decet ex Deo. Cum igitur unus et idem sit spiritus Dei,
patris est et filii. Et si ita est, quomodo dixit: rogabo patrem et
cetera? Hoc autem dixit ne crederetur antitheus, id est contrarius
Deo; uel ne uideretur esse sine patre, et loqui ex alicuius alterius
et non patris potestate. Sed ut erat a patre, omnia referebat ad
patrem; ut filius honorabat patrem, idem ipse non minor patre.
|
|