|
Sed adhuc querendum est contra Arrianos, adhuc lux uere fidei Dei
Christi Emmanuelis Ecclesie resplendeat: que est ueritas patris et
filii que diuos apostolos sanctificat? Dixit enim filius ad patrem:
sanctifica eos in ueritate tua; et ipse de se: ego sum ueritas; et
alibi: ego sanctifico me ipsum pro eis. Ecce ueritas patris
sanctificans apostolos, et filius ueritas se ipsum pro eis et eosdem
sanctificat. Dicunt Arriani non unam esse patris et filii ueritatem
scilicet sanctificantem propter quod differunt numero; differunt autem
ipsi et natura et operatione, in eo quod patrem dicunt increatum
ueritatem creantem, filium autem ueritatem creatam. Sed ut
preterminatum est quod ueritas creata creaturam rationabilem
sanctificare non potest, sic nec ipsam creare potuit. Restat ergo
ipsos hereticos emitescere in rabie sui erroris, et expedit Ecclesie
credentium patris et filii unam esse ueritatem numero et nomine Deus,
que ut creauit rationabilem creaturam ita ipsam sanctificans sui
participem facit; quam dicimus nihil aliud esse nisi afraston, id est
inenarrabilem, et analuton, id est indissolubilem, et athanaton, id
est immortalem, beatam diuinitatem, to uperusion, id est
superessentialis, Dei patris et filii; de qua inenarrabiliter et
usiodos to hiperusion et thearchicon, id est Dei principalis, pneuma,
id est spiritus sanctus, existit Deus sinaidios, id est
sempiternaliter; spiritus in Scripturis dictus sanctus et
Paraclitus, spiritus patris et idem spiritus filii, spiritus
ueritatis, qui est una ueritas patris et filii in qua pater et filius
diuos ac sanctos apostolos nec non et totam Ecclesiam sanctificat et
deificat et Christiformat, sicut et ipsa eadem in celo, expulsis et
diauolismenon, id est precipitatis, Demonibus, dotans et confirmans
diuos Angelos Deiformauit, ut ad nos quibus ministrant Angeli, id
est nuntii, denominati dicantur, et quo ad eum tamquam ad prototipon,
id est primum exemplar, sint et dicantur deiformes. Non sic
Arriomanite qui, postquam blasphemauerunt in filium Deum, ne eis
remissio hic et in futuro fieret blasphemauerunt et in spiritum
sanctum, dicentes ipsum creaturam esse et patris et filii ministrum in
quo omnium peccatorum et omnis blasphemie fit remissio; qui, ut dictum
est, de usia existens patris et filii eorum habet uirtutem, cuncta per
omnia cum eis creans et disponens rationabilia sanctificat et dotat, et
sic patris et filii una unifica et deifica nec non et zoopia, id est
uiuifica, dicitur et est ueritas; imago filii ipsum per omnia in se
essentialiter tenens naturaliter representat, prout est super omnia in
ipso et eius spiritus homousion eidem filio, quemadmodum filius
existens imago patris ipsum patrem per omnia in se essentialiter tenens
naturaliter representat prout est super omnia in ipso filius
coessentialis eidem patri. Et si non ita credendum est de spiritu et
predicandum ut supra exaratum est, quod sit ueritas patris et filii
uiuificans, creans et dotans, homousia, id est coessentialis,
utrique, de eorum usia profluens, quomodo in diuo simbolo salutiferi
Baptismatis salutis nostre saluator Deus filius sibi et patri
cooperantem salutem nostram et coadorandum in Euangelio connumeraret
inquiens apostolis: euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in
nomine patris et filii et spiritus sancti? Et diuus apostolus ait ad
infideles: sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine domini
nostri Ihesu Christi et in spiritu eius sancto. Esset quidem filius
Deus iam non ueritas sed falsitas, si in opere nostre sanctificationis
sibi et patri increato creaturam, scilicet spiritum sanctum,
cooperantem connumeraret; esset nempe et predicator idolatrie,- nam
pro creatione et pro sanctificatione nostre redemptionis unum adoramus
et glorificamus Deum creatorem et sanctificatorem -: quod auris
nostre fidei afideh, id est abhominatur, audire. Et dampnat
Ecclesia mater hic congregata adinventores huius hereseos, et
(confitetur) spiritum sanctum increatum, Deum uerum, hypostasim de
patris et filii hypostaseos, eisdem coessentialem, archigon, id est
actorem, et pigin, id est fontem, omnium sanctificationum, nulla
indigentem uirtute, sed prout patris et filii habens essentiam ita et
eorum habet uirtutem; cui cum patre et filio theoseuiam et latriam
exhibemus pro creatione et omni sanctificatione. Anathematizamus
Arrium et eadem sentientes cum eodem.
|
|