Caput 90

Theodoritus. Theodericus magnus doctor super epistolam ad Hebreos: quem constituit heredem uniuersorum, per quem fecit et secula. Ubi sunt qui dicunt: erat quando non erat filius? Non enim sub temporibus est factor temporum; sed quia causa filii pater est, decenter apostolus usus fuit hac prepositione per cum genitiuo casu, scilicet per cuius fecit et secula, ut per genitiuum significantem intrinsecam causam significaret apostolus filium causam esse et principium omnium seculorum. Per namque non ministrum significat cum genitiuo casu, sed potius causam et auctorem rerum, licet filium referat ad patrem. Propter quod demonstrat eum non esse sine patre per quem beneplacitum est patri una secum cuncta creare, quem ueraciter et ex se naturaliter filium Deum ipse pater genuit creantem. Qui filius cum sit splendor glorie, imago et caracter essentie paterne, per quem pater omnia disponit tamquam per sapientiam et uirtutem propriam.