|
Maximus. Beatus maximus monachus, inter doctores Orientales doctor
magnus, opere et sermone sanctus, qui tempore beati Martini pape de
Romania Romam ad eundem Papam ueniens in uia ab hereticis fuit sibi
incisa lingua, quam nonnulli dicunt restitutam fuisse sibi a Dei
genitrice quam predicabat theotocon, id est deigenitricem; in sermone
de candelabro et septem lucernis dicit: requiescet super eum spiritus
domini, spiritus sapientie et cetera.
Caput Ecclesie secundum
proprietatem humanitatis est Christus; ergo ipsi Ecclesie donat
spiritum quem habet secundum naturam ut Deus, operationes spiritus
sancti sui. Mihi factus homo Deus logos, id est uerbum mentale, hoc
est filius, operatur uere, mihi totam negociatus salutem; mihi que
sunt propria ipsius secundum naturam uelut amicus superhabunde donat.
Pro me ipse extraneus in proprio homo factus mihi adheret, inest: pro
me, cum sit eternus in propriis - secundum diffinitionem ad Moysen
prolatam in nube: ego sum on, id est ens,- fit quod ego sum factus
ab ipso et non quod ego inueni et feci. Ipse enim equidem ex se mihi
largiflue donat ex quo me pie assumpsit, spiritum scilicet sanctum,
quem ipse in tempore homo factus dicitur accepisse, idem ipse Deus
existens natura sine principio et fine super omnem sensum et rationem.
Spiritus quoque sanctus quemadmodum per naturam existit ueraciter a
Deo patre secundum usiam, id est essentiam, sic et a filio secundum
naturam et existentiam existit ueraciter, tamquam ex patre usiodos, id
est essentialiter, per filium nascentem ineffabiliter procedit Deus.
|
|