Caput 93

Idem in eodem: ipse dominus, ut demonstraret spiritum sanctum a se existere, insufflauit discipulis dicens: accipite spiritum sanctum; quod et ipsi apostoli per propriarum manuum impositionem habebant facere credentibus, ex quibus ministris nostrum est habere Deum. Quoniam unum erat ministrationis et seruitutis, aliud autem erat proprie dominationis et operationis: apostoli quidem orantes et domino seruientes, dignis domino inspirante dona dabant, spiritum scilicet sanctum; saluator autem noster non sic sed ex ipso tamquam a proprio thesauro habebat ipsum spiritum quem mundis dabat.